- SEMENDA
- SEMENDAavis in mediterraneis Indiae nomen, quam phoenicem esse non dubitat Scaliger Exerc. 233. et Cardanus de Subtil. l. 10. quibus accedunt Arabes, docentes Semendal esse avem quandam Indicam, quae in igne non comburatur, uti legimus in Giggeio-Damir addit, mantilia fieri ex eius plumis, quae in ignem coniciantur, cum expurgari est opus. Sed personatae huic avi larvam detrahit, et hoc nomen corruptum ex salamandra esse, quam in igne vivere constans apud Veteres fama fuit, erudite docet Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 6. c. 5. Vide supra Phoenix.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.